[Officium] Feria Quinta infra Hebdomadam Passionis [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Rule] no Gloria Suffragium=Ecclesiæ,Papa;; Prefatio=Quad5 Super popul [Introitus] !Dan 3:31 v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti: quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. !Ps 118:1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti: quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. [Oratio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut dígnitas condiciónis humánæ, per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Daniélis Prophétæ !Dan 3:25, 34-45 In diébus illis: Orávit Azarías Dóminum, dicens: Dómine, Deus noster: ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum: neque áuferas misericórdiam tuam a nobis propter Abraham diléctum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum: quibus locútus es, póllicens, quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cœli, et sicut arénam, quæ est in líttore maris: quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, ut possímus inveníre misericórdiam tuam: sed in ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur. Sicut in holocáusto aríetum et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quóniam non est confúsio confidéntibus in te. Et nunc séquimur te in toto corde, et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam. Ne confúndas nos: sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine: et confundántur omnes, qui osténdunt servis tuis mala, confundántur in omni poténtia tua: et robur eórum conterátur: et sciant, quia tu es Dóminus, Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum, Dómine, Deus noster. [Graduale] !Ps 95:8-9 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus !Ps 28:9 Revelávit Dóminus condénsa: et in templo ejus omnes dicent glóriam. [Evangelium] @Sancti/07-22 [Offertorium] !Ps 136:1 Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion. [Secreta] Dómine, Deus noster, qui in his pótius creatúris, quas ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti, tuo quoque nómini múnera jussísti dicánda constítui: tríbue, quǽsumus; ut et vitæ nobis præséntis auxílium et æternitátis effíciant sacraméntum. $Per Dominum [Communio] !Ps 118:49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea. [Postcommunio] Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli, fiat nobis remédium sempitérnum. $Per Dominum [Super populum] !Oratio super populum v. Orémus. v. Humiliáte cápita vestra Deo. v. Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuéntes; tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum. $Per Dominum