[Officium] Dominica XX Post Pentecosten [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Dan 3:31; 31:29; 31:35 v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. !Ps 118:1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. &Gloria v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. [Oratio] Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios !Ephes 5:15-21 Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi. [Graduale] !Ps 144:15-16 Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno.~ V. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja !Ps 107:2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 4:46-53 In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota. [Offertorium] !Ps 136:1 Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion. [Secreta] Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent. $Per Dominum [Communio] !Ps 118:49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea. [Postcommunio] Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis. $Per Dominum