[Officium] Sacratissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi [Rank] ;;Duplex majus;;4.01 [Rank] (rubrica 1906 aut rubrica cisterciensis) ;;Duplex I. classis;;6.5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Cruce No Commemoratio [Introitus] !Jer. in Thren. 3 v. Miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum: non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum: bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum. !Ps. 88 Misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem. &Gloria v. Miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum: non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum: bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum. [Oratio] Concede, quaesumus omnipotens Deus: ut qui in sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes, parecipua in nos caritatis eius beneficia recolimus: eorum partier et actu delectemur, et fructu. $Per eumdem [Lectio] !c. 12 Confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me. Ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salute. Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius Cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra. Exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israel. [Graduale] !Jer. In Thren. 1 O vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus. !Joan. 13 Cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos. !Matt. 13 Alleluia, Alleluia. Discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Alleluia. [GradualeP] !Ps. 29 Alleluia, Alleluia. Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me: eduxisti ab inferno animam meam. Alleluia. V. Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia. Alleluia. [Tractus] !Ps. 68 Improperium expectavit cor meum et miseriam: et sistinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur et non inveni. !Ps. 21 Ego autem sum vermis et non homo: opprobrium hominum et abiectio plebes. V. Omnes videntes me deriserunt me: locuti sunt labiis moverunt caput. V. Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi - quóniam Parascéve erat, - ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati, - rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. [Offertorium] !Ps. 102 Benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus, qui replet in bonis desiderium tuum, alleluia. [Secreta] Tuere nos, Domine, tua tibi holocausta offerentes: ad quae ut ferventius corda nostra praeparantur, flammis adiire tuae divinae caritatis: $Qui vivis [Communio] !Ps. 68 Improperium exspedtavit cor meum, et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni, alleluia. [Postcommunio] Pacificis pasti delicis, et salutaribus sacramentis, te supplices exoramus, Domine Deus noster: ut, qui mitis es et humilis corde, nos a vitiorum labe purgatos, propensius facias a superbis saeculi vanitatibus abhorrere. $Qui vivis