[Officium] Dominica II Post Pascha [Rank] ;;Semiduplex;;5;; [Rule] Gloria Credo Suffr=Maria3;Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 32:5-6 v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja. !Ps 32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. &Gloria v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti cásibus, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. $Per eumdem [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Petri 2:21-25 Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Luc 24:35 Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja !Joannes 10:14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 10:11-16 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.~ [Offertorium] !Ps 62:2; 62:5 Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja. [Secreta] Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. $Per Dominum [Communio] !Joannes 10:14 Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. $Per Dominum