[Officium] S. Stephani Protomartyris [Rank] ;;Duplex II class cum octava simplici;;5.4;;ex C2a (sed rubrica 196) ;;Duplex II class;;5.4;;ex C2a [Rule] ex C2a; Gloria Credo Prefatio=Nat [Oratio1] Omnípotens sempitérne Deus, qui primítias Mártyrum in beati Levítæ Stephani sánguine dedicásti: tríbue, quǽsumus; ut pro nobis intercéssor exsístat, qui pro suis étiam persecutóribus exorávit Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: $Qui tecum [Introitus] @Sancti/08-03 [Oratio] Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: $Qui tecum [Commemoratio Oratio] !Pro Octava Nativitatis Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eundem [Lectio] @Sancti/08-03 [Graduale] !Ps 118:23; 118:86 Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me. !Ps 6:5 Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam. Allelúja, allelúja. !Act 7:56 V. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Act 7:55. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja. !Ps 20:4. V. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja. [Tractus] !Ps 20:3-4 Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. [Evangelium] @Sancti/08-03 [Offertorium] @Sancti/08-03 [Secreta] @Sancti/08-03 [Commemoratio Secreta] !Pro Octava Nativitatis Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrorum máculis emúnda. $Per eundem [Communio] @Sancti/08-03 [Postcommunio] @Sancti/08-03 [Commemoratio Postcommunio] !Pro Octava Nativitatis Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: $Qui tecum