[Rank] In Vigilia Nativitatis Domini;;Duplex I classis;;6.9 [Rule] no Gloria [Rule] (rubrica 196) no Gloria Tempora none [Introitus] !Exod 16:6; 16:7 v. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. !Ps 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. &Gloria v. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. [Oratio] Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: $Qui tecum [Lectio] Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános !Rom 1:1-6 Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri. [Graduale] !Exod 16:6; 16:7 Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. !Ps 79:2-3 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse. Allelúja, allelúja. V. Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi. Allelúja. [Evangelium] @Sancti/03-19 [Offertorium] !Ps 23:7 Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. [Secreta] Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: $Qui tecum [Communio] !Isa 40:5 Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri. [Postcommunio] Da nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus cœlésti mystério páscimur et potámur. $Per eundem