[Introitus] !Sap 4:13-14 v. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. !Ps 112:1 Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini. &Gloria v. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. [Oratio] Deus, qui inter cetera sapientiæ tuæ miracula, etiam in tenera ætate maturæ sanctitatis gratiam contulisti: da, quǽsumus; ut, beati Stanislai exemplo, tempus instanter operando redimentes, in æternam ingredi requiem festinemus. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ. !Sap 4:7-18 Iustus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt. Autem sensus hominibus et ætas senectutis vita inmaculata. Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia consummatus. In brevi explevit tempora multa placita. Enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti. [Graduale] !Ps 20:3-4 Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. V. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Alleluia, alleluia. !Ps 118:152 Initio congnovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. Alleluia. [Evangelium] @Sancti/07-20 [Offertorium] !Ps 42:4 Introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam. [Secreta] Angelorum pane, quǽsumus, Domine, beati Stanislai nos intercessio dignos efficiat, qui eo meruit angelica manu recreari. $Per Dominum [Communio] !Eccli 15:3 Cibavit illum Dominus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientæ salutaris potavit illum. [Postcommunio] Ut nobis, Domine, cælestis, quem sumpsimus, panis sit vitæ: beato Stanislao Confessore tuo intercedente, quǽsumus; ut panis sit intellectus, et potus aqua sapientiæ salutaris. $Per Dominum