[Officium] Ss. Simonis et Judæ Apostolorum [Rank] ;;Duplex 2 classis;;5.1;;ex C1 (sed rubrica 196) ;;Duplex 2 classis;;5;;ex C1 [Rule] ex C1; Gloria Credo Prefatio=Apostolis [Introitus] @Sancti/02-24 [Oratio] Deus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. $Per Dominum [Lectio] @Tempora/Pasc5-3 [Graduale] !Ps 44:17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja !Ps 138:17 Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 15:17-25 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis. [Offertorium] @Sancti/07-04oct [Secreta] Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus. $Per Dominum [Communio] @Sancti/02-24 [Postcommunio] Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam. $Per Dominum