[Officium] Ss. Angelorum Custodum [Rank] ;;Duplex majus;;4;;vide C4 (sed rubrica 1963) ;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] Gloria CredoDA [Introitus] @Sancti/09-29 [Oratio] Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Exodi !Exod 23:20-23 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus. [Graduale] !Ps 90:11-12 Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. Allelúja, allelúja. !Ps 102:21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 137:1-2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja. !Matt 28:2 V. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja. [Tractus] !Ps 102:20 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. !Ps 102:21-22 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: ministri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. V. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino. [Evangelium] @Sancti/05-08 [Offertorium] !Ps 102:20-21 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. [Secreta] Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. $Per Dominum [Communio] !Dan 3:58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula. [Postcommunio] Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. $Per Dominum