[Officium] S. Bartholomæi Apostoli [Rank] ;;Duplex II classis;;5.5;;ex C1 (sed rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex C1 [Rule] ex C1; Gloria Credo Prefatio=Apostolis [Introitus] @Sancti/02-24 [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !1 Cor 12:27-31 Fratres: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophetas, tertio doctores, deinde virtútes, exinde grátias curationum, opitulatiónes, gubernatiónes, genera linguarum, interpretatiónes sermonum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curationum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra. [Graduale] !Ps 44:17; 44:18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja. V. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 6:12-19 In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis - quos et Apóstolos nominávit -: Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomæum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphæi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. [Offertorium] @Sancti/01-25 [Secreta] Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi sollémnia recenséntes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. $Per Dominum [Communio] @Sancti/02-24 [Postcommunio] Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ. $Per Dominum