[Officium] Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3a-1 (sed rubrica 1960) ;;Simplex;;1.1;;vide C3a-1 [Rule] vide C3a-1; Gloria [Name] Cyríaci, Largi et Smarágdi [Introitus] !Ps 33:10-11 v. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono. !Ps 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. &Gloria v. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses !1 Thess 2:13-16 Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam, cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed - sicut est vere - verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: qui et Dóminum occidérunt Jesum et Prophétas: et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem. [Graduale] !Ps 33:10; 33:11 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum. v. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono. Allelúja, allelúja. !Sap 3:7 Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto current in ætérnum. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Sap 3:7 Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. !Ps 88:6. V. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. [Tractus] !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 16:15-18 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. [Offertorium] !Ps 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde. [Secreta] @Commune/C2a-1 [Communio] !Marc 16:17; 16:18 Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt. [Postcommunio] Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyríaco, Largo et Smarágdo, sentiámus efféctum. $Per Dominum