[Officium] S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episc. Conf. et Eccles. Doct. [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4a (sed rubrica 1963) ;;Simplex;;1.1;;vide C4a [Rule] vide C4a Gloria CredoDA [Introitus] !Luc 4:18 v. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. !Ps 77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. &Gloria v. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. [Oratio] Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !2 Tim 2:1-7 Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sǽculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum. [Graduale] !Ps 118:52-53 Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. !Ps 39:11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. Allelúja, allelúja. !Eccles. 49:3-4 Ipse est diréctus divínitus in pæniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 132:1-2 Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja. !Joann 15:16 V. Pósui vos, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja. [Tractus] !Ps 34:13 Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertátur. !Ps 22:5. V. Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam præclárus est! !1 Cor 9:22 V. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. [Evangelium] @Sancti/02-06 [Offertorium] !Prov 3:9; 3:27 Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac. [Secreta] Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére: $Qui vivis [Communio] !Eccli 50:1; 50:9 Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne. [Postcommunio] Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent. $Per Dominum