[Officium] Ss. Martyrum Machabæorum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; [Introitus] !Ps 33:18 v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. !Ps 33:2 v. Benedícam Dóminum in omni témpore; semper laus ejus in ore meo. &Glória v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. [Oratio] Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ præbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. $Per Dominum [Lectio] Lectio Epistolæ Sancti Pauli Apostoli ad Hebrǽos !Heb 11:33-39 Fratres: sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt non suscipiéntes redemptiónem ut meliórem invenírent resurrectiónem. Alii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, in spelúncis, et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Iesu, Dómino nostro. [Graduale] @Sancti/06-26 [Evangelium] @Commune/C3a-1 [Offertorium] !Ps 149:5-6 Exsultábunt sancti in glória; lætabúntur in cubílibus suis. Exaltatiónes Dei in gútture eórum. Allelúia. [Secreta] Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium. $Per Dominum [Communio] !Luc 12:4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus. [Postcommunio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. $Per Dominum