[Officium] S. Ignatii Confessoris [Rank] ;;Duplex majus;;4;;vide C5 (sed rubrica monastica) ;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; Gloria [Introitus] !Philipp 2:10-11 v. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. !Ps 5:12-13 Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu benedíces justo. &Gloria v. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. [Oratio] Deus, qui ad majórem tui nóminis glóriam propagándam, novo per beátum Ignátium subsídio militántem Ecclésiam roborásti: concéde; ut, ejus auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cœlis. $Per Dominum [Lectio] @Commune/C2a-1 [Evangelium] @Sancti/02-06 [Offertorium] @Commune/C2 [Secreta] Adsint, Dómine Deus, oblatiónibus nostris sancti Ignátii benígna suffrágia: ut sacrosáncta mystéria, in quibus omnis sanctitátis fontem constituísti, nos quoque in veritáte sanctíficet. $Per Dominum [Communio] !Luc 12:49 Ignem veni míttere in terram: et quid volo, nisi ut accendátur? [Postcommunio] Laudis hóstia, Dómine, quam pro sancto Ignátio grátias agentes obtúlimus: ad perpétuam nos majestátis tuæ laudatiónem, ejus intercessióne, pérducat. $Per Dominum