[Officium] Ss. Nazarii et Celsi Martyrum, Victoris I Papæ et Martyris ac Innocentii I Papæ et Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 (sed rubrica 1960) ;;Semiduplex;;3;;vide C3 (sed rubrica 1962) ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; Gloria [Oratio] Sanctórum tuórum nos, Dómine, Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii conféssio beáta commúniat: et fragilitáti nostræ subsídium dignánter exóret. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Sap 10:17-20 Réddidit Deus justis mercédem labórum suorum, et deduxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diei et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spolia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine, Deus noster. [Graduale] !Exodi 15:11 Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. !Exodi 15:6 V. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja. !Sir 44:14 V. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja. [Offertorium] @Commune/C3 [Secreta] Concéde nobis, omnípotens Deus: ut his munéribus, quæ in sanctórum tuórum Nazarii, Celsi, Victóris et Innocéntii honóre deférimus, et te placémus exhíbitis, et nos vivificémur accéptis. $Per Dominum [Communio] @Commune/C3 [Postcommunio] Sanctórum Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. $Per Dominum