[Introitus] ! Isa 42:6 v. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.) ! Ps 95:1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. &Gloria v. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.) [Oratio] Misericordissime Deus, pro cuius fidei propagatione beatus Bruno Episcopus et Martyr in his terris sanguinem liberaliter effudit: miserere animarum populi tui, easque a culpis ac poenis liberas, in Sanctorum tuorum numerum inferas. $Per Dominum [Lectio] Lectio libri Sapientiæ !Sap 6:10-22 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: [Graduale] !Ps 118:46-47 Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. V. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Alleluia, alleluia. !Joann 15:16 V. Posui vos ut eatis, et fructum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia. [GradualeP] Alleluia, alleluia. !Ps 118:46 V. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. Alleluia. !Joann 15:16 V. Posui vos ut eatis et fruc tum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia. [Tractus] !Ps 17:2-4 Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. V. Deus meus adiutor meus et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. V. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. [Evangelium] @Commune/C1v [Offertorium] !Col 1:24-25 Gaudeo in passionibus et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister. (T. P. Alleluia.) [Secreta] Haec hostia, Domine, vincula nostri reatus absolvat, et intercedente beato Brunone Martyre tuo atque Pontifice, donum nobis gratiae caelestis acquirat. $Per Dominum [Communio] !Phil 1:20-21 Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem; mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. (T. P. Alleluia.) [Postcommunio] Caelestibus epulis refecti, te, Domine, supplices deprecamur; ut ignem in nobis spiritus tui clementer accendas, qui beatum Brunonem Martyrem tuum atque Pontificem docuit mortem pro tui nominis confessione non timere: $Qui vivis