[Introitus] ! Ps 104:3-4 v. Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia) ! Ps 104:1 Confitemini Domino et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. &Gloria v. Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia) [Oratio] Clementissime Deus, qui beatos Andream et Benedictum mira abstinentia et assidua vitae austeritate tibi soli adhaerere fecisti: da nobis, eorum intercessione, cordis nostri maculas iugi paenitentia detergere, et purificatis tibi mentibus deservire. $Per Dominum [Lectio] Lectio libri Sapientiæ. !Eccli 2:7-13 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. [Graduale] !Ps 30:24-25 Diligite Dominum, omnes Sancti eius, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. V. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Alleluia, alleluia. !Ps 9:11 V. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia. [GradualeP] Alleluia, alleluia. !Ps 9:11 V. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia. !Ps 139:14 V. Justi confitebuntur nomini tuo, Domine: et habitabunt recti cum vultu tuo. Alleluia. [Tractus] !Ps 33:9-11 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo. V. Timete Dominum, omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. V. Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non mi nuentur omni bono. [Evangelium] @Commune/C5 [Offertorium] !Ps 67:4 Iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. (T. P. Alleluia.) [Secreta] Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beatis Andreae et Benedicto Confessoribus tuis infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacrae attendamus et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus. $Per Dominum [Communio] !Luc 12:37 Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (T. P. Alleluia.) [Postcommunio] Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beatorum Andreae et Benedicti Confessorum tuorum precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore et lumen veritatis exhibeamus in opere. $Per Dominum