[Officium] In Commemoratione S. Pauli Apostoli [Rank] ;;Duplex majus;;4;;ex C1 (sed rubrica 196 aut rubrica 1617) ;;Duplex;;3;;vide C1 [Rule] Evangelium non appropriatum ex C1; Gloria CredoDA Prefatio=Apostolis Sub unica concl [Introitus] @Sancti/01-25 [Oratio] Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus natalícia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. $Per Dominum. _ $Oremus !Pro S. Petro Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni Cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur. $Qui vivis [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas !Gal 1:11-20 Fratres: Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior. [Graduale] !Gal 2:8-9 Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. !1 Cor 15:10 Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet. Allelúja, allelúja. V. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus. et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja. V. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja. [Tractus] Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. V. Prædicátor veritátis et doctor géntium in fide et veritáte. V. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. V. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit. [Evangelium] @Sancti/06-11:Evangelium [Offertorium] @Sancti/01-25 [Secreta] Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. $Per Dominum _ $Oremus !Pro S. Petro Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. $Per Dominum [Communio] @Commune/C5-1 [Postcommunio] Percéptis, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. $Per Dominum _ $Oremus !Pro S. Petro Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumamus indulgéntiæ largitátem. $Per Dominum