[Officium] Ss. Joannis et Pauli Martyrum [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C3 (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 (sed rubrica 1930 aut rubrica 1963) ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; Gloria [Introitus] @Sancti/06-15 [Oratio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 44:10-15 Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia. [Graduale] !Ps 132:1-2 Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja. [Evangelium] @Commune/C3a-1 [Offertorium] !Ps 5:12-13 Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos. [Secreta] Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. $Per Dominum [Communio] @Commune/C3 [Postcommunio] Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. $Per Dominum