[Officium] Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] Evangelium non appropriatum vide C3; Gloria [Introitus] !Ps 33:20-21 v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. !Ps 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. &Gloria v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. [Oratio] Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctis Martýribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedéntibus, supérbe non sápere, sed tibi plácita humilitáte profícere: ut, prava despíciens, quæcúmque recta sunt, libera exérceat caritáte. $Per Dominum [Lectio] @Commune/C3 [Graduale] !Ps 149:5; 149:1 Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. V. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum. Allelúja, allelúja. !Ps 144:10-11 Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 10:16-20 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cœlo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcandi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cœlis. [Offertorium] @Commune/C3 [Secreta] Sicut glóriam divínæ poténtiæ múnera pro Sanctis obláta testántur: sic nobis efféctum, Dómine, tuæ salvatiónis impéndant. $Per Dominum [Communio] !Sap 3:1-2; 3:3 Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace. [Postcommunio] Repléti, Dómine, benedictióne sollémni: quǽsumus; ut, per intercessiónem sanctórum Mártyrum tuórum Viti, Modésti et Crescéntiæ, medicína sacraménti et corpóribus nostris prosit et méntibus. $Per Dominum