[Officium] S. Bonifatii Episcopi et Martyris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C2 [Rule] Evangelium non appropriatum vide C2; Gloria [Introitus] !Is 65:19; 65:23 v. Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis. !Ps 43:2 Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in diébus eórum. &Gloria v. Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis. [Oratio] Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es: concéde propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus. $Per Dominum [Lectio] @Sancti/02-12 [Graduale] !1 Pet 4:13-14 Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. V. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam, quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscet. Allelúja, allelúja. !Is 66:12 Declinábo super eum quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam. Allelúja. [GradualeP] Allelúja. !Is 66:10; 66:14 Lætámini cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis Dóminum. Allelúja. V. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum: cognoscétur manus Dómini servis ejus. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis. [Offertorium] !Ps 15:7; 15:8 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear. (Allelúja.) [Secreta] Super has hóstias, Dómine, quǽsumus, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére. $Per Dominum [Communio] !Apoc 3:21 Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. (Allelúja.) [Postcommunio] Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári. $Per Dominum