[Officium] Ss. Gordiani et Epimachi Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a [Rule] vide C3a; [Oratio] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beatórum Mártyrum tuórum Gordiáni et Epímachi solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apoc 19:1-9. In diébus illis: Post hæc ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in cœlo, dicéntium: Allelúja: salus et glória et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. Et cecidérunt senióres vigínti quátuor et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, Allelúja, tit vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes servi ejus; et, qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicentium: Alleiúja: quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni et uxor ejus præparávit se. Et datum est illi, ut coopériat se býssina splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt. [Secreta] Hóstias tibi, Dómine, beatórum Martyrum tuórum Gordiáni et Epímachi dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. $Per Dominum [Postcommunio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gordiáno et Epímacho, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. $Per Dominum.