[Officium] S. Joannis Apostoli ante Portam Latinam [Rank] ;;Duplex majus;;4;;ex C1 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Apostolis [Introitus] @Commune/C2p [Oratio] Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. $Per Dominum. [Lectio] @Commune/C2p [Graduale] Allelúja, allelúja !Ps 91:13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja !Ps 14:6 V. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 20:20-23 In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedæi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. [Offertorium] @Commune/C2p [Secreta] @Commune/C2-1 [Communio] @Commune/C2p [Postcommunio] Refécti, Dómine, pane cœlésti: ad vitam, quǽsumus, nutriámur ætérnam. $Per Dominum