[Officium] Ss. Quadraginta Martyrum [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 (sed rubrica 196) ;;Semiduplex;;2.1;;vide C3 [Rule] Evangelium non appropriatum vide C3; Gloria [Introitus] !Ps 33:18 v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. !Ps 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. &Gloria v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. [Oratio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. $Per Dominum [Lectio] @Sancti/01-20 [Graduale] !Ps 132:1-2 Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. _ !Tractus !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] @Commune/C3a [Offertorium] !Ps 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde. [Secreta] Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium. $Per Dominum [Communio] !Matt 12:50 Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus. [Postcommunio] Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. $Per Dominum