[Officium] S. Thomæ de Aquino Confessoris et Ecclesiæ Doctoris (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617) S. Thomæ de Aquino Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5a (sed rubrica 1960) ;;Duplex;;2.1;;vide C5a (sed rubrica innovata aut rubrica 1963) ;;Duplex;;3.91;;vide C5a [Rule] vide C5a; Gloria CredoDa [Name] Thomæ Postcommunio=Thomas [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Thomæ Confessóris tui mira eruditióne claríficas, et sancta operatióne fecúndas: da nobis, quǽsumus; et quæ dócuit, intelléctu conspícere, et quæ egit, imitatióne complére. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Sap 7:7-14 Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.