[Officium] S. Titi Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4 (sed rubrica 1960) ;;Duplex;;2.1;;vide C4 [Rule] vide C4; Gloria [Name] Titum Postcommunio=Tito [Introitus] @Commune/C2a [Oratio] Deus, qui beátum Titum Confessórem tuum atque Pontíficem apostólicis virtútibus decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, juste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cœléstem pátriam perveníre mereámur. $Per Dominum [Lectio] @Commune/C4 [Graduale] @Commune/C4 [Tractus] @Commune/C4 [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 10:1-9 In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei. [Offertorium] @Commune/C2-1 [Communio] @Commune/C4