[Officium] S. Agathæ Virginis et Martyris [Rank] ;;Duplex;;3.01;;vide C6 (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617 aut rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C6 (sed rubrica 1930) ;;Duplex majus;;4;;ex C6 (sed rubrica 196) ;;Duplex;;3;;vide C6 [Rule] vide C6; Gloria [Name] Agathæ Postcommunio=Agatha [Introitus] v. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei. !Ps 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. &Gloria v. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios !1 Cor 1:26-31 Fratres: Vidéte vocatiónem vestram: quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. [Graduale] !Ps 45:6 et 5 Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. V. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Allelúja, allelúja. !Ps 118:46 Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Allelúja. [Tractus] !Ps 45:6 et 5 Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. V. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. _ !Tractus !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes semina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] @Commune/C6-1:Evangelium in 2 loco [Offertorium] !Ps 44:15. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. [Communio] Qui me dignátus est ab omni plaga curáre et mamíllam meam meo péctori restitúere, ipsum ínvoco Deum vivum.