[Officium] Ss. Fabiani et Sebastiani Martyrum [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C3 (sed rubrica innovata) ;;Duplex optional;;2;;vide C3 [Rule] vide C3; Gloria [Oratio] @Commune/C2::s/beáti N\. Mártyris tui atque Pontíficis/beatórum Mártyrum tuórum Fabiáni et Sebastiáni/ [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Hebr 11:33-39 Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Exod 15:11 Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. !Exod 15:6 Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja. !Ps 144:10-11 Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent. Allelúja. [Tractus] !Exod 15:11 Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. !Exod 15:6 Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. _ !Tractus !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] @Commune/C3a [Offertorium] !Ps 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde. [Secreta] @Commune/C2::s/beáti N\. Mártyris tui atque Pontíficis/beatórum Mártyrum tuórum Fabiáni et Sebastiáni/ [Communio] !Luc 6:18; 6:19 Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. [Postcommunio] @Commune/C2::s/intercedénte beáto N\. Mártyre tuo atque Pontífice/intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Fabiáno et Sebastiáno/