[Officium] Cathedræ S. Petri Romæ [Rank] ;;Duplex majus;;4;;ex C4 [Rule] ex C4; Gloria Credo !Prefatio Apostolis [Introitus] @Commune/C2a [Oratio] Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: $Qui vivis [Commemoratio Oratio] !Commemoratio S. Pauli Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. $Per Dominum [Lectio] @Commune/Coronatio [Graduale] @Commune/C4b [GradualeP] @Commune/Coronatio [Tractus] @Commune/Coronatio [Evangelium] @Commune/Coronatio [Offertorium] @Commune/Coronatio [Secreta] Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro S. Paulo Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. $Per Dominum [Communio] @Commune/C4b [Postcommunio] Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro S. Paulo Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis ejus non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernari. $Per Dominum