[Officium] Tertia die infra Octavam Omnium Sanctorum [Lectio7] Evangélium szent Máté Apostol kőnyvéből !Matt 5:1-12 A tömeg láttára fölment a hegyre és leült. Tanítványai köréje gyűltek És így tovább. _ De Homilia S. Augustini Episcopi. Ex Lib. 1. de Serm. Domini in monte. Cap. 2. et 3. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt, qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: Et in simplicitate cordis quaerite illum. Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest. Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat: et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil in his resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent.