[Rank] Festum Immaculati Cordis Beatae Máriae Virginis;;Duplex II classis;;5.1;;ex C11 [Rank] (rubrica 196) Festum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis;;Duplex II classis;;5;;ex C11 [Lectio7] Evangélium szent János Apostol kőnyvéből !John 19:25-27 In illo tempore : Stabant . juxta crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Et reliqua. _ !Homilia sancti Robe'rti Bellarmino Episcopi ! De septem verbis Christi in Cruce cap. 12 Quis et jugum impositum a Domino sancto Joanni, ut Virginis Matris curam gereret, vere fuit jugum suave et onus leve. Quis si enim non libentissime cohabitaret Matri illi, quae Verbum incarnatum in utero novem mensibus portavit, et illi totos triginta annos devotissime dulcissimeque cohabitavit? Quis non invideat dilecto Domini, qui in absentia Filii Dei praesentiam obtinuit Matris Dei? Sed, nisi fallor, possumus et nos a benignitate Verbi, nostri causa incarnati et ex dilectione nimia nostri causa crucifixi, precibus impetrare, ut dicat et nobis : Ecce Mater tua; et Matri sua; de nobis dicat : Ecce filius tuus.