@Tempora/Quad6-3 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0:In Finem Lectio [Lectio1] De Jeremía Prophéta !Jer 26:8-11 8 Cumque complésset Jeremías loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, dicens: Morte moriátur. 9 Quare prophetávit in nómine Dómini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitátor? Et congregátus est omnis pópulus advérsus Jeremíam in domo Dómini. 10 Et audiérunt príncipes Juda verba hæc, et ascendérunt de domo regis in domum Dómini, et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini novæ. 11 Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes, et ad omnem pópulum, dicéntes: Judícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris. @:In Finem Lectio [Responsory1] @Tempora/Quad6-0:Responsory7 [Lectio2] !Jer 26:12-15 12 Et ait Jeremías ad omnes príncipes, et ad univérsum pópulum, dicens: Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam, et ad civitátem hanc, ómnia verba quæ audístis. 13 Nunc ergo bonas fácite vias vestras et stúdia vestra, et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pœnitébit Dóminum mali quod locútus est advérsum vos. 14 Ego autem ecce in mánibus vestris sum: fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris. 15 Verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos, et contra civitátem istam, et habitatóres: in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc. @:In Finem Lectio [Responsory2] @Tempora/Quad6-0:Responsory8:1-3 s/\n\* // s/: morte/.\n* Morte/ @Tempora/Quad6-0:Responsory8:2 s/.*: morte/R. Morte/ [Lectio3] !Jer 26:16-19 16 Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et ad prophétas: Non est viro huicjudícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos. 17 Surrexérunt ergo viri de senióribus terræ, et dixérunt ad omnem cœtum pópuli, loquéntes: 18 Michǽas de Morásthi fuit prophéta in diébus Ezechíæ regis Juda, et ait ad omnem pópulum Juda, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sion quasi ager arábitur, et Jerúsalem in acérvum lápidum erit, et mons domus in excélsa silvárum. 19 Numquid morte condemnávit eum Ezechías rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuérunt Dóminum, et deprecáti sunt fáciem Dómini, et pœnítuit Dóminum mali quod locútus fúerat advérsum eos? Itaque nos fácimus malum grande contra ánimas nostras. @:In Finem Lectio [Ant 3] @Tempora/Quad6-3:Ant 2C:s/vos// s/, et ecce/: et modo/