@Tempora/Quad6-2 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0:In Finem Lectio [Lectio1] De Jeremía Prophéta !Jer 20:7-9 7 Seduxísti me Dómine, et sedúctus sum: fórtior me fuísti, et invaluísti: factus sum in derísum tota die: omnes subsánnant me. 8 Quia Jam olim loquor, vocíferans iniquitátem, et vastitátem clámito: et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium, et in derísum tota die. 9 Et dixi: Non recordábor, neque loquar ultra in nómine illíus: et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans, clausúsque in óssibus meis: et deféci, ferre non sústinens. @:In Finem Lectio [Responsory1] @Tempora/Quad6-0:Responsory4 [Lectio2] !Jer 20:10-13 10 Audívi enim contumélias multórum, et terrórem in circúitu: Persequímini, et persequámur eum: ab ómnibus viris qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum: si quómodo decipiátur, et prævaleámus advérsus eum, et consequámur ultiónem ex eo. 11 Dóminus autem mecum est, quasi bellátor fortis: idcírco qui persequúntur me cadent, et infírmi erunt: confundéntur veheménter, quia non intellexérunt oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. 12 Et tu Dómine exercítuum, probátor justi, qui vides renes et cor: vídeam quæso ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam. 13 Cantáte Dómino, laudáte Dóminum: quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. @:In Finem Lectio [Responsory2] @Tempora/Quad6-0:Responsory5:1-2 s/\n\*// s/, Deus meus/.\n* Deus meus/ @Tempora/Quad6-0:Responsory5:3 s/:.*/./ @Tempora/Quad6-0:Responsory5:2 s/.*, Deus/R. Deus/ [Lectio3] !Jer 20:14-18 14 Maledícta dies in qua natus sum: dies in qua péperit me mater mea non sit benedícta. 15 Maledíctus vir qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus: et quasi gáudio lætificávit eum. 16 Sit homo ille ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pœnítuit eum: áudiat clamórem mane, et ululátum in témpore meridiáno: 17 qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva concéptus ætérnus. 18 Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei? @:In Finem Lectio [Responsory3] @Tempora/Quad6-0:Responsory6 [Ant 3] @Tempora/Quad6-5:Responsory4:2 s/\* //