@Tempora/Pent24-0 [Lectio7] @Tempora/Pent24-0::1-4 Homilía sancti Hilárii Episcopi !Cap. 25 in Matth. Indicium Dóminus noster Jesus Christus sui advéntus futúri, cum abominatiónem desolatiónis stantem in loco sancto vidébunt, intelligéndum pósuit. Et de hoc quidem, beatíssimo Daniele et Paulo prædicántibus, supérfluum puto nos habére sermónem. De Antichrísti enim tempóribus hæc locútus est. Abominátio ex eo dictus, quod advérsus Deum véniens, honorem sibi Dei víndicet: Desolatiónis autem abominátio, quia bellis et cædibus terram cum piáculo desolatúrus sit.