@Tempora/Pent17-0 [Lectio7] @Tempora/Pent17-0::1-4 Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi. !In divers. Matth, loc. Hom. 16. Convenérunt, ut multitúdine vincerent, quem ratióne superáre non póterant. A veritáte nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armavérunt. Dicébant enim apud se : Unus loquátur pro ómnibus, et omnes loquámur per unum: ut si quidem vicerit, omnes videámur victóres; si autem victus fúerit, vel solus videátur confúsus. O Pharisæi, qui ómnia propter hómines cogitátis, et fácitis! Primum quidem veniéntes cum uno, vincéndi estis per unum. [Lectio8] Tamen putátis, quia uno victo, hómines non intélligant omnes vos victos. Numquid consciéntiæ vestræ non séntiunt se esse confúsas? Levis enim est consolátio, qui in seípso confúsus est, quod ab áliis ignorátur. Magister, quod est mandátum magnum in Lege? Magistrum vocat, cujus non vult esse discípulus. Simplicissimus interrogátor, et maligníssimus insidiátor: de magno mandáto intérrogat, qui nec mínimum obsérvat: ille enim debet interrogáre de majóri justítia, qui jam minórem implévit. [Lectio9] Dóminus autem sic eum reprehendit, ut interrogatiónis ejus fictam consciéntiam statim primo respónso percúteret, dicens: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo: id est, non sicut tu, qui devotiónem osténdis in ore, et fraudem meditáris in corde. Magnum autem, et mínimum mandátum dícimus, quantum ad dignitátem mandatórum, non quantum ad utilitátem. Alióquin utilitas ómnium mandatorum una est; et ómnia mandáta que unum vidéntur esse mandátum, it sibi cohærent, ut álterum sin áltero esse non possit.