@Tempora/Pent16-0 [Lectio7] @Tempora/Pent16-0::1-4 Homilía venerabilis Bedæ Presbyteri. !In Luc. cap. 14. Hydrópis morbus ab aquóso humóre vocábulum trahit: Græce enim hydor aqua vocátur. Est autem humor subcutáneus de vítio vesícæ natus cum inflatióne turgénte, et anhélitu fœtido. Propriúmque est hydrópici, quanto magis abúndat humore inordináto, tanto ámplius sitíre. Et ideo recte comparátur ei, quem fluxus carnálium voluptátum exúberans ággravat. Comparátur étiam diviti aváro, qui quanto est copiósior divitiis, quibus non bene útitur, tanto ardéntius tália concupiscit. [Lectio8] Quod dicitur respondísse Jesus, ad hoc respicit, quod præmissum est: Et ipsi observábant eum. Dóminus enim novit cogitatiónes hóminum. Sed mérito interrogáti tacent, qui contra se dictum, quidquid díxerint, vident. Nam si licet sábbato curare, quare Salvatórem, an curet, obsérvant? Si non licet, quare ipsi in sábbato pécora curant? Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit. [Lectio9] Provida dispensatióne Dóminus ante Legisperítos, et Pharisæos hydrópicum curat; et mox contra avaritiam dísputat, ut vidélicet per hanc ægritúdinem córporis in illis exprimerétur ægritúdo cordis. Dénique post multa disputa-tiónis ejus hortaménta subjúnctum est: Audiébant autem ómnia hæc Pharisæi, qui erant avári, et deridébant illum.