@Tempora/Pent11-5 [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 23:15-16 15 Insuper et altáre quod erat in Bethel, et excélsum quod fécerat Jeróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israël: et altáre illud, et excélsum destrúxit, atque combússit, et commínuit in púlverem, succendítque étiam lucum. 16 Et convérsus Josías, vidit ibi sepúlcra quæ erant in monte: misítque et tulit ossa de sepúlcris, et combússit ea super altáre, et pólluit illud juxta verbum Dómini quod locútus est vir Dei, qui prædíxerat verba hæc. [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !4 Reg 23:17-18 17 Et ait: Quis est títulus ille, quem vídeo? Responderúntque ei cives urbis illíus: Sepúlcrum est hóminis Dei, qui venit de Juda, et prædíxit verba hæc, quæ fecísti super altáre Bethel. 18 Et ait: Dimítte eum: nemo commóveat ossa ejus. Et intácta mansérunt ossa illíus cum óssibus prophétæ qui vénerat de Samaría. [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 23:24-25 24 Sed et pythónes, et aríolos, et figúras idolórum, et immundítias, et abominatiónes, quæ fúerant in terra Juda et Jerúsalem, ábstulit Josías: ut statúeret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invénit Helcías sacérdos in templo Dómini. 25 Símilis illi non fuit ante eum rex, qui reverterétur ad Dóminum in omni corde suo, et in tota ánima sua, et in univérsa virtúte sua. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3