@Tempora/Pent11-3 [Lectio1] !4 Reg 20:20-21 20 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et omnis fortitúdo ejus, et quómodo fécerit piscínam et aquædúctum, et introdúxerit aquas in civitátem, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Juda? 21 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et regnávit Manásses fílius ejus pro eo. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio2] !4 Reg 21:1-3 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Haphsíba. 2 Fecítque malum in conspéctu Dómini, juxta idóla géntium quas delévit Dóminus a fácie filiórum Israël. 3 Conversúsque est, et ædificávit excélsa quæ dissipáverat Ezechías pater ejus. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio3] !4 Reg 21:3-6 3 Et eréxit aras Baal, et fecit lucos sicut fécerat Achab rex Israël, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam. 4 Exstruxítque aras in domo Dómini, de qua dixit Dóminus: In Jerúsalem ponam nomen meum. 5 Et exstrúxit altária univérsæ milítiæ cæli in duóbus átriis templi Dómini. 6 Et tradúxit fílium suum per ignem: et ariolátus est, et observávit augúria, et fecit pythónes. [Responsory3] @TemporaOP/Pent01-3