@Tempora/Pent10-5 [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 6:15-17 15 Consúrgens autem dilúculo miníster viri Dei, egréssus vidit exércitum in circúitu civitátis, et equos et currus: nuntiavítque ei, dicens: Heu! heu! heu! dómine mi: quid faciémus? 16 At ille respóndit: Noli timére: plures enim nobíscum sunt, quam cum illis. 17 Cumque orásset Eliséus, ait: Dómine, áperi óculos huius, ut vídeat. [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !4 Reg 6:17-19 17 Et apéruit Dóminus óculos púeri, et vidit: et ecce mons plenus equórum et cúrruum igneórum in circúitu Eliséi. 18 Hostes vero descendérunt ad eum: porro Eliséus orávit ad Dóminum, dicens: Pércute, óbsecro, gentem hanc cæcitáte. Percussítque eos Dóminus ne vidérent, iuxta verbum Eliséi. 19 Dixit autem ad eos Eliséus: Non est hæc via, neque ista est cívitas: sequímini me, et osténdam vobis virum quem quǽritis. [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 6:19 19 Duxit ergo eos in Samaríam: 20 cumque ingréssi fuíssent in Samaríam, dixit Eliséus: Dómine, áperi óculos istórum, ut vídeant. Aperuítque Dóminus óculos eórum, et vidérunt se esse in médio Samaríæ. 21 Dixítque rex Israël ad Eliséum, cum vidísset eos: Numquid percútiam eos, pater mi? 22 At ille ait: Non percúties: neque enim cepísti eos gládio et arcu tuo. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3