@Tempora/Pent10-4 [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 6:1-4 1 Dixérunt autem fílii prophetárum ad Eliséum: Ecce locus in quo habitámus coram te, angústus est nobis. 2 Eámus usque ad Jordánem, et tollant sínguli de silva matérias síngulas, ut ædificémus nobis ibi locum ad habitándum. Qui dixit: Ite. 3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respóndit: Ego véniam. 4 Et ábiit cum eis. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio2] !4 Reg 6:4-7 4 Cumque veníssent ad Jordánem, cædébant ligna. 5 Accidit autem ut cum unus matériam succidísset, cáderet ferrum secúris in aquam: exclamavítque ille, et ait: Heu! heu! heu! dómine mi: et hoc ipsum mútuo accéperam. 6 Dixit autem homo Dei: Ubi cécidit? At ille monstrávit ei locum. Præcídit ergo lignum, et misit illuc: natavítque ferrum, 7 et ait: Tolle. Qui exténdit manum, et tulit illud. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio3] !4 Reg 6:8-10 8 Rex autem Sýriæ pugnábat contra Israël, consiliúmque íniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponámus insídias. 9 Misit ítaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne tránseas in locum illum: quia ibi Syri in insídiis sunt. 10 Misit ítaque rex Israël ad locum quem díxerat ei vir Dei, et præoccupávit eum, et observávit se ibi non semel neque bis. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-1:Responsory3