@Tempora/Pent10-2 [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 2:1-3 1 Factum est autem cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis. 2 Dixítque Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliséus: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque descendíssent Bethel, 3 egréssi sunt fílii prophetárum qui erant in Bethel, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum a te? Qui respóndit: Et ego novi: siléte. [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !4 Reg 2:4-5 4 Dixit autem Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me in Jéricho. Et ille ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque veníssent Jéricho, @Tempora/Pent09-1:Lectio1:3 [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] @Tempora/Pent09-1:Lectio1:2 @Tempora/Pent09-1:Lectio1:4-5 [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3