@Tempora/Pent10-1 [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 1:13-14 13 Iterum misit príncipem quinquagenárium tértium, et quinquagínta qui erant cum eo. Qui cum venísset, curvávit génua contra Elíam, et precátus est eum, et ait: Homo Dei, noli despícere ánimam meam, et ánimas servórum tuórum qui mecum sunt. 14 Ecce descéndit ignis de cælo, et devorávit duos príncipes quinquagenários primos, et quinquagénos qui cum eis erant: sed nunc óbsecro ut misereáris ánimæ meæ. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio2] !4 Reg 1:15-17 15 Locútus est autem ángelus Dómini ad Elíam, dicens: Descénde cum eo: ne tímeas. Surréxit ígitur, et descéndit cum eo ad regem, 16 et locútus est ei: Hæc dicit Dóminus: Quia misísti núntios ad consuléndum Beélzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogáre sermónem, ídeo de léctulo super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio3] !4 Reg 1:17-18 17 Mórtuus est ergo iuxta sermónem Dómini quem locútus est Elías, et regnávit Ioram frater eius pro eo, anno secúndo Ioram fílii Iósaphat regis Iudæ: non enim habébat fílium. 18 Réliqua autem verbórum Ochozíæ quæ operátus est, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-1:Responsory3