@Tempora/Pent09-2 [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 10:23-25 23 Magnificátus est ergo rex Sálomon super omnes reges terræ divítiis et sapiéntia. 24 Et univérsa terra desiderábat vultum Salomónis, ut audíret sapiéntiam ejus, quam déderat Deus in corde ejus. 25 Et sínguli deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, vestes et arma béllica, arómata quoque, et equos et mulos per annos síngulos. [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !3 Reg 10:26-27 26 Congregavítque Sálomon currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et dispósuit eos per civitátes munítas, et cum rege in Jerúsalem. 27 Fecítque ut tanta esset abundántia argénti in Jerúsalem, quanta et lápidum: et cedrórum prǽbuit multitúdinem quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus. [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 10:28-29 28 Et educebántur equi Salomóni de Ægýpto, et de Coa. Negotiatóres enim regis emébant de Coa, et statúto prétio perducébant. 29 Egrediebátur autem quadríga ex Ægýpto sexcéntis siclis argénti, et equus centum quinquagínta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæórum et Sýriæ equos venundábant. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3