@Tempora/Pent08-4 [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 2:12-15 12 Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum ejus nimis. 13 Et ingréssus est Adonías fílius Haggith ad Bethsabée matrem Salomónis. Quæ dixit ei: Pacificúsne est ingréssus tuus? Qui respóndit: Pacíficus. 14 Addidítque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Lóquere. Et ille: 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposúerat omnis Israël sibi in regem: sed translátum est regnum, et factum est fratris mei: a Dómino enim constitútum est ei. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio2] !3 Reg 2:16-18 16 Nunc ergo petitiónem unam precor a te: ne confúndas fáciem meam. Quæ dixit ad eum: Lóquere. 17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomóni regi (neque enim negáre tibi quidquam potest) ut det mihi Abísag Sunamítidem uxórem. 18 Et ait Bethsabée: Bene: ego loquar pro te regi. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio3] !3 Reg 2:18-21 19 Venit ergo Bethsabée ad regem Salomónem ut loquerétur ei pro Adonía: et surréxit rex in occúrsum ejus, adoravítque eam, et sedit super thronum suum: positúsque est thronus matri regis, quæ sedit ad déxteram ejus. 20 Dixítque ei: Petitiónem unam párvulam ego déprecor a te: ne confúndas fáciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avértam fáciem tuam. 21 Quæ ait: Detur Abísag Sunamítis Adoníæ fratri tuo uxor. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-1:Responsory3