@Tempora/Pent08-2 [Lectio1] @Tempora/Pent07-1::1 @Tempora/Pent07-1:Lectio3 [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !3 Reg 1:41-42 41 Audívit autem Adonías, et omnes qui invitáti fúerant ab eo: jamque convívium finítum erat: sed et Joab, audíta voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitátis tumultuántis? 42 Adhuc illo loquénte, Jónathas fílius Abíathar sacerdótis venit: cui dixit Adonías: Ingrédere, quia vir fortis es, et bona núntians. [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 1:43-46 43 Respondítque Jónathas Adoníæ: Nequáquam: dóminus enim noster rex David regem constítuit Salomónem: 44 misítque cum eo Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Jójadæ, et Ceréthi, et Pheléthi, et imposuérunt eum super mulam regis. 45 Unxerúntque eum Sadoc sacérdos et Nathan prophéta regem in Gihon: et ascendérunt inde lætántes, et insónuit cívitas: hæc est vox quam audístis. 46 Sed et Sálomon sedet super sólium regni. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3