@Tempora/Pent07-5 [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 18:1-2 1 Igitur consideráto David pópulo suo, constítuit super eos tribúnos et centuriónes, 2 et dedit pópuli tértiam partem sub manu Joab, et tértiam partem sub manu Abísai fílii Sárviæ fratris Joab, et tértiam partem sub manu Ethái, qui erat de Geth. Dixítque rex ad pópulum: Egrédiar et ego vobíscum. [Responsory1] @TemporaOP/Pent01-2 [Lectio2] !2 Reg 18:3-4 3 Et respóndit pópulus: Non exíbis: sive enim fugérimus, non magnópere ad eos de nobis pertinébit: sive média pars cecíderit e nobis, non satis curábunt, quia tu unus pro decem míllibus computáris: mélius est ígitur ut sis nobis in urbe præsídio. 4 Ad quos rex ait: Quod vobis vidétur rectum, hoc fáciam. Stetit ergo rex juxta portam. [Responsory2] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 18:4-6 4 Egrediebatúrque pópulus per turmas suas centéni et milléni. 5 Et præcépit rex Joab, et Abísai, et Ethái, dicens: Serváte mihi púerum Absalom. Et omnis pópulus audiébat præcipiéntem regem cunctis princípibus pro Absalom. 6 Itaque egréssus est pópulus in campum contra Israël, et factum est prœ́lium in saltu Ephraim. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-2:Responsory3