@Tempora/Pent05-6 [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 20:33-35 33 Et intelléxit Jónathas quod definítum esset a patre suo, ut interfíceret David. 34 Surréxit ergo Jónathas a mensa in ira furóris, et non comédit in die calendárum secúnda panem. Contristátus est enim super David, eo quod confudísset eum pater suus. 35 Cumque illuxísset mane, venit Jónathas in agrum juxta plácitum David, et puer párvulus cum eo. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio2] !1 Reg 20:36-41 36 Et ait ad púerum suum: Vade, et affer mihi sagíttas quas ego jácio. Cumque puer cucurrísset, jecit áliam sagíttam trans púerum. 37 Venit ítaque puer ad locum jáculi quod míserat Jónathas: et clamávit Jónathas post tergum púeri, et ait: Ecce ibi est sagítta porro ultra te. 38 Clamavítque íterum Jónathas post tergum púeri, dicens: Festína velóciter, ne stéteris. Collégit autem puer Jónathæ sagíttas, et áttulit ad dóminum suum: 39 et quid agerétur, pénitus ignorábat, tantúmmodo enim Jónathas et David rem nóverant. 40 Dedit ergo Jónathas arma sua púero, et dixit ei: Vade, et defer in civitátem. 41 Cumque abiísset puer, surréxit David de loco qui vergébat ad austrum, et cadens pronus in terram, adorávit tértio: et osculántes se altérutrum, flevérunt páriter. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio3] [Responsory3] @TemporaOP/Pent01-3