@Tempora/Pent04-4 [Lectio1] !1 Reg 15:16-18 16 Ait autem Sámuel ad Saul: Sine me, et indicábo tibi quæ locútus sit Dóminus ad me nocte. Dixítque ei: Lóquere. 17 Et ait Sámuel: Nonne cum párvulus esses in óculis tuis, caput in tríbubus Israël factus es? unxítque te Dóminus in regem super Israël, 18 et misit te Dóminus in viam, et ait: Vade, et intérfice peccatóres Amalec, et pugnábis contra eos usque ad interneciónem eórum. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio2] !1 Reg 15:19-21 19 Quare ergo non audísti vocem Dómini: sed versus ad prædam es, et fecísti malum in óculis Dómini? 20 Et ait Saul ad Samuélem: Immo audívi vocem Dómini, et ambulávi in via per quam misit me Dóminus, et addúxi Agag regem Amalec, et Amalec interféci. 21 Tulit autem de præda pópulus oves et boves, primítias eórum quæ cæsa sunt, ut ímmolet Dómino Deo suo in Gálgalis. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio3] !1 Reg 15:22-23 22 Et ait Sámuel: Numquid vult Dóminus holocáusta et víctimas, et non pótius ut obediátur voci Dómini? mélior est enim obediéntia quam víctimæ, et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum. 23 Quóniam quasi peccátum ariolándi est, repugnáre: et quasi scelus idololatríæ, nolle acquiéscere. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-1:Responsory3