@Tempora/Pent03-6 [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 11:1-2 1 Ascéndit Naas Ammonítes, et pugnáre cœpit advérsum Jabes Gálaad. Dixerúntque omnes viri Jabes ad Naas: Habéto nos fœderátos, et serviémus tibi. 2 Et respóndit ad eos Naas Ammonítes: In hoc fériam vobíscum fœdus, ut éruam ómnium vestrum óculos dextros, ponámque vos oppróbrium in univérso Israël. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio2] !1 Reg 11:3-7 3 Et dixérunt ad eum senióres Jabes: Concéde nobis septem dies, ut mittámus núntios ad univérsos términos Israël, et si non fúerit qui deféndat nos, egrediémur ad te. 4 Venérunt ergo núntii in Gábaa Saulis: et locúti sunt verba hæc, audiénte pópulo: et levávit omnis pópulus vocem suam, et flevit. 5 Et ecce Saul veniébat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet pópulus quod plorat? Et narravérunt ei verba virórum Jabes. 6 Et insilívit Spíritus Dómini in Saul cum audísset verba hæc, et irátus est furor ejus nimis. 7 Et assúmens utrúmque bovem, concídit in frusta, misítque in omnes términos Israël per manum nuntiórum, dicens: Quicúmque non exíerit, et secútus fúerit Saul et Sámuel, sic fiet bobus ejus. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio3] [Responsory3] @TemporaOP/Pent01-3