@Tempora/Pent03-4Feria [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 10:1-2 1 Tulit autem Sámuel lentículam ólei, et effúdit super caput ejus: et deosculátus est eum, et ait: Ecce unxit te Dóminus super hereditátem suam in príncipem, et liberábis pópulum suum de mánibus inimicórum ejus qui in circúitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in príncipem. 2 Cum abíeris hódie a me, invénies duos viros juxta sepúlcrum Rachel in fínibus Béniamin, in merídie: dicéntque tibi: Invéntæ sunt ásinæ ad quas íeras perquiréndas: et intermíssis pater tuus ásinis, sollícitus est pro vobis, et dicit: Quid fáciam de fílio meo? [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio2] !1 Reg 10:3-4 3 Cumque abíeris inde, et ultra transíeris, et véneris ad quercum Thabor, invénient te ibi tres viri ascendéntes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et álius tres tortas panis, et álius portans lagénam vini. 4 Cumque te salutáverint, dabunt tibi duos panes, et accípies de manu eórum. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio3] !1 Reg 10:5-7 5 Post hæc vénies in collem Dei, ubi est státio Philisthinórum: et cum ingréssus fúeris ibi urbem, óbvium habébis gregem prophetárum descendéntium de excélso, et ante eos psaltérium, et týmpanum, et tíbiam, et cítharam, ipsósque prophetántes. 6 Et insíliet in te Spíritus Dómini, et prophetábis cum eis, et mutáberis in virum álium. [Responsory3] @TemporaOP/Pent03-1